- MEDINA-CELI
- MEDINA-CELIvide MEDIOLUM Item nomen familiae, in Hispania, illustris, quae ramus est familiae de la Cerda. In hac enim, cum Ludovici Comitis de ClaroMonte filia Isabelia nupsisset Bernardo Gastonis Phoebi Foxii Comitis de Foix et Dn. de Bearn filio naturali; huic Henricus Rex Castellae Concessit Medinam Celi, cum dignitate Comitis A. C. 1371. Ei successit filius Gasto, atque iterum huic Patri Ludovicus: qui, ex minore filio Iohanne, Dominos de Turre Quadrata (Torre quadrata) sevit; maior Gasto, Ludovici fuit parens, qui primus Ducis de Medina Celi et Comitis de Pverto de S. Maria aximate insignitus est, ac Iohannem genuit, hic Ludovicum I. Marchionem de Cogolludo, Gastonem et Iohannem, Patris in Ducatu successores: e quibus ultimus hic stemma propagavit, non tam per secundo-genitum Sancium Marchionem de la Laguna, quam primo-genitum Iohannem, qui ex Iohanne Ludovico, prioris matrimonii filio, aliquorum Ducum genitor; sed alter eius filius Consalvus, a Matre cognomen de Lama sortitus, Marchionum de Ladrada auctor est. Ducum genesis sic habet: Ludovicus de la Cerda, Dux de Medina Coli, ex Catharina Biquia de Oreson suscepit Iohannem I. maritum Mariae de Silva et ex oa patrem Iohannis II. quô et Iohannâ Manuel (filia Sancii de Nerogna, genitus Iohannes III. ex Isabella Aragonia (filia Antonii de Aragonia Dn. de Montalio) suscepit Ioh. Ludovicum, defunctum A. C. 1607. Huius ex Antonia Toletana famil. Davila, filia Iohannes IV. de la Cerda, Dux de Medina Celi Marchio de Cogolludo, genuit Iohannem v. seu, Antonium Iohannem Ludovicum de la Cerda Henriquez Ribera Portocarrero Ducem de Medina Celi et Alcala, maritum Annae Mariae Luisae Portocarrero Ducis Alcalae (Petrô Gironô Equit. Ord. S. Iacobi et Antoniâ Portocarrero et Cardenas March. d'Alcala genitae) et ex ea patrem Iohannis de la cerda Ribera Portocarrero Ducis de Medina Celi et Alcala, atque ab uxore Catharina de Sandoval de Cordona Ducis Lermae et Ceae: Antoniae de la Cerda, (quae nupsit Casparo de Haro Guzman de la Paz Duci de Carpio) ac... de la Cerda (uxor Ioh. Thomae Henriquez de Ribera Admiral. Castellae Ducis de Medina de Rio secco Comitis de Melgar) Phil. Iac. Spenerus The. Nobil. Europ. Part. II. p. 39. et Part. III. p. 83. Vide Methymna Celia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.